monumenta.ch > Plinius > sectio 185

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 9, 185
{LXXXVIII} Sunt et inimicitiarum atque concordiae miracula. mugil et lupus mutuo odio flagrant, conger et murena caudam inter se praerodentes. polypum in tantum locusta pavet, ut, si iuxta vidit omnino, moriatur, locustam conger; rursus polypum congri lacerant. Nigidius auctor est praerodere caudam mugili lupum eosdemque statis mensibus concordes esse; omnes autem vivere, quibus caudae sic amputentur.